

Liber Paralipomenon Primus*
Caput 26: Versus 16
Ad occidentem, juxta portam,etc. Per occidentalem plagam finis mundi significatur, in quo erit persecutio Antichristi: etabundabit iniquitas, et refrigescet charitas multorum[Matth. 24.]. Hujus portae janitores, sunt doctores illius temporis, qui Ecclesiam docendo et exhortando roborant: unde Sephim humilis vel campestris, et Hosa divinans interpretatur. Humiliabitur enim in persecutione Ecclesia, et in campo lasciviae erit dissoluta. Sed in perfectorum actione elevata, quod divinis praesignatur eloquiis, unde:Clausi sunt sermones usque ad praefinitum tempus[Dan. 12.].